FIDEJUSSORES Reorum

FIDEJUSSORES Reorum
FIDEJUSSORES Reorum
in communione Rom. cum Actio, ut vocant, Fidei celebranda instat, sunt honoratiores et primatii e civitate viri, qui in processione quisque rei, cuius tamquam fideiussor est, latus claudunt. Cum itaqueve reorum nomina a Notario Inquisitionis leguntur, rei singuli ordine exeunt nudis pedibus, eâque veste, quâ indui solitos diximus, ubi de Actione Fidei. Exeunte vero reo, Notarius nomen Fideiussoris legit, qui ipsi in agmine latus claudit. Pompâ vero peractâ, supplicioque affectis qui ad mortem damnati erant, reliqui paenitentes viz. et reconciliati (nam his saltem illi adiunguntur) a Fideiussoribus suis in carcerem reducuntur mox certis legibus dimittendi. Atque hoc viri illi primarii magno honori ducunt, a Limborch. Hist. inquis. l. 4. c. 41.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”